for a congregation






Home
Subscribe to: Comments (Atom)

Our Church

PROPHETIA DANIELIS.

PARS PRIOR.
HISTORIA DANIELIS PROPHETAE, 1:1-6:28.

I. VITA PRIVATA, 1:1-21.

1:1 Anno tertio regni Ioakim regis Iuda, venit Nabuchodonosor rex
Babylonis in Ierusalem, et obsedit eam;

1:2 et tradidit Dominus in manu eius Ioakim regem Iuda, et partem
vasorum domus Dei: et asportavit ea in terram Sennaar in domum dei sui,
et vasa intulit in domum Thesauri dei sui.

1:3 Et ait rex Asphenez praeposito Eunuchorum ut introduceret de
filiis Israel, et de semine regio et tyrannorum,

1:4 pueros, in quibus nulla esset macula, decoros forma, et eruditos
omni sapientia, cautos scientia, et doctos disciplina, et qui possent
stare in palatio regis, ut doceret eos litteras, et linguam Chaldaeorum.

1:5 Et constituit eis rex annonam per singulos dies de cibis suis,
et de vino unde bibebat ipse, ut enutriti tribus annis, postea
starent in conspectu regis.

1:6 Fuerunt ergo inter eos de filiis Iuda, Daniel, Ananias, Misael,
et Azarias.

1:7 Et imposuit eis praepositus eunuchorum, nomina: Danieli, Baltassar:
Ananiae, Sidrach: Misaeli, Misach: et Azariae, Abdenago.

1:8 Proposuit autem Daniel in corde suo ne pollueretur de mensa regis,
neque de vino potus eius: et rogavit eunuchorum praepositum ne
contaminaretur.

1:9 Dedit autem Deus Danieli gratiam et misericordiam in conspectu
principis eunuchorum.

1:10 Et ait princeps eunuchorum ad Danielem: Timeo ego dominum
meum regem, qui constituit vobis cibum et potum: qui si viderit

vultus vestros macilentiores prae ceteris adolescentibus coaevis
vestris, condemnabitis caput meum regi.

1:11 Et dixit Daniel ad Malasar, quem constituerat princeps eunuchorum
super Danielem, Ananiam, Misaelem, et Azariam:

1:12 Tenta nos obsecro servos tuos diebus decem, et dentur nobis
legumina ad vescendum, et aqua ad bibendum:

1:13 et contemplare vultus nostros, et vultus puerorum, qui vescuntur
cibo regio: et sicut videris, facies cum servis tuis.

1:14 Qui, audito sermone huiuscemodi, tentavit eos diebus decem.

1:15 Post dies autem decem apparuerunt vultus eorum meliores,
et corpulentiores prae omnibus pueris, qui vescebantur cibo regio.

1:16 Porro Malasar tollebat cibaria, et vinum potus eorum:
dabatque eis legumina.

1:17 Pueris autem his dedit Deus scientiam, et disciplinam in omni libro,
et sapientia: Danieli autem intelligentiam omnium visionum et somniorum.

1:18 Completis itaque diebus, post quos dixerat rex ut introducerentur:
introduxit eos praepositus eunuchorum in conspectu Nabuchodonosor.

1:19 Cumque eis locutus fuisset rex, non sunt inventi tales de universis,
ut Daniel, Ananias, Misael, et Azarias: et steterunt in conspectu Regis.

1:20 Et omne verbum sapientiae et intellectus, quod sciscitatus est
ab eis Rex, invenit in eis decuplum super cunctos ariolos, et magos,
qui erant in universo regno eius.

1:21 (a) Fuit autem Daniel usque ad annum primum Cyri regis.


News

PROPHETIA IONAE.

I 1 Et factum est verbum Domini ad Ionam, filium Amathi dicens:
2 Surge, et vade in Niniven, civitatem grandem, et praedica in ea,
quia ascendit malitia ejus coram me. 3 Et surrexit Ionas, ut fugeret
in Tharsis a facie Domini, et descendit in Ioppen; et invenit navem
euntem in Tharsis, et dedit naulum ejus, et descendit in eam ut iret
cum eis in Tharsis a facie Domini.

4 Dominus autem misit ventum magnum in mare; et facta est tempestas
magna in mari, et navis periclitabatur conteri. 5 Et timuerunt
nautae, et clamaverunt viri ad deum suum, et miserunt vasa, quae
erant in navi, in mare, ut alleviaretur ab eis: et Ionas descendit ad
interiora navis, et dormiebat sopore gravi. 6 Et accessit ad eum
gubernator, et dixit ei: Quid tu sopore deprimeris? surge, invoca
Deum tuum, si forte recogitet Deus de nobis, et non pereamus. 7 Et
dixit vir ad collegam suum: Venite, et mittamus sortes, et sciamus
quare hoc malum sit nobis. Et miserunt sortes, et cecidit sors super
Ionam. 8 Et dixerunt ad eum: Indica nobis cuius causa malum istud
sit nobis: quod est opus tuum? quae terra tua? et quo vadis? vel ex
quo populo es tu? 9 Et dixit ad eos: Hebraeus ego sum, et Dominum
Deum caeli ego timeo, qui fecit mare et aridam. 10 Et timuerunt viri
timore magno, et dixerunt ad eum: Quid hoc fecisti? (Cognoverunt enim
viri quod a facie Domini fugeret, quia indicaverat eis.) 11 Et
dixerunt ad eum: Quid faciemus tibi, et cessabit mare a nobis? quia
mare ibat, et intumescebat. 12 Et dixit ad eos: Tollite me, et
mittite in mare, et cessabit mare a vobis: scio enim ego quoniam
propter me tempestas haec grandis venit super vos.

13 Et remigabant viri ut reverterentur ad aridam, et non valebant,
quia mare ibat, et intumescebat super eos. 14 Et clamaverunt ad
Dominum, et dixerunt: Quaesumus Domine, ne pereamus in anima viri
istius, et ne des super nos sanguinem innocentem: quia tu, Domine,
sicut voluisti, fecisti. 15 Et tulerunt Ionam, et miserunt in mare:
et stetit mare a fervore suo. 16 Et timuerunt viri timore magno
Dominum; et immolaverunt hostias Domino, et voverunt vota.

II 1 Et praeparavit Dominus piscem grandem ut deglutiret Ionam:
et erat Ionas in ventre piscis tribus diebus, et tribus noctibus. 2
Et oravit Ionas ad Dominum Deum suum de ventre piscis. 3 Et dixit:

Clamavi de tribulatione mea ad Dominum, et exaudivit me:
de ventre inferi clamavi, et exaudisti vocem meam.
4 Et proiecisti me in profundum in corde maris, et flumen circumdedit me:
omnes gurgites tui, et fluctus tui super me transierunt.
5 Et ego dixi: Abiectus sum a conspectu oculorum tuorum:
verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum.
6 Circumdederunt me aquae usque ad animam:
abyssus vallavit me, pelagus operuit caput meum.
7 Ad extrema montium descendi: terrae vectes concluserunt me in aeternum:
et sublevabis de corruptione vitam meam, Domine Deus meus.
8 Cum angustiaretur in me anima mea, Domini recordatus sum:
ut veniat ad te oratio mea ad templum sanctum tuum.
9 Qui custodiunt vanitates frustra, misericordiam suam derelinquunt.
10 Ego autem in voce laudis immolabo tibi: quaecumque vovi, reddam
pro salute Domino.
11 Et dixit Dominus pisci: et evomuit Ionam in aridam.

III 1 Et factum est verbum Domini ad Ionam secundo, dicens: 2
Surge, et vade in Niniven, civitatem magnam: et praedica in ea
praedicationem quam ego loquor ad te. 3 Et surrexit Ionas, at abiit
in Niniven iuxta verbum Domini: et Ninive erat civitas magna itinere
trium dierum. 4 Et coepit Ionas introire in civitatem itinere diei
unius: et clamavit, et dixit: Adhuc quadraginta dies, et Ninive
subvertetur.

5 Et crediderunt viri Ninivitae in Deum: et praedicaverunt ieiunium,
et vestiti sunt saccis a maiore usque ad minorem. 6 Et pervenit
verbum ad regem Ninive: et surrexit de solio suo, et abiecit
vestimentum suum a se, et indutus est sacco, et sedit in cinere. 7
Et clamavit, et dixit in Ninive ex ore regis et principium eius,
dicens: Homines, et iumenta, et boves, et pecora non gustent
quidquam: nec pascantur, et aquam non bibant. 8 Et operiantur saccis
homines, et iumenta, et clament ad Dominum in fortitudine, et
convertatur vir a via sua mala, et ab iniquitate, quae est in manibus
eorum. 9 Quis scit si convertatur et ignoscat Deus: et revertatur a
furore irae suae, et non peribimus?

10 Et vidit Deus opera eorum, quia conversi sunt de via sua mala: et
misertus est Deus super malitiam quam locutus fuerat ut faceret eis,
et non fecit.

IV 1 Et afflictus est Ionas afflictione magna, et iratus est: 2
et oravit ad Dominum, et dixit: Obsecro, Domine, numquid non hoc est
verbum meum cum adhuc essem in terra mea? Propter hoc praeoccupavi ut
fugerem in Tharsis: scio enim quia tu Deus clemens et misericors es,
patiens et multae miserationis, et ignoscens super malitia. 3 Et
nunc, Domine, tolle, quaeso, animam meam a me, quia melior est mihi
mors quam vita. 4 Et dixit Dominus: Putasne bene irasceris tu?
5 Et egressus est Ionas de civitate, et sedit contra orientem
civitatis: et fecit sibimet umbraculum ibi, et sedebat subter illud
in umbra, donec videret quid accideret civitati.

6 Et praeparavit Dominus Deus hederam, et ascendit super caput Ionae,
ut esset umbra super caput eius, et protegeret eum (laboraverat
enim): et laetatus est Ionas super hedera laetitia. rnagna. 7 Et
paravit Deus vermem ascensu diluculi in crastinum: et percussit
hederam, et exaruit. 8 Et cum ortus fuisset sol, praecepit Dominus
vento calido et urenti: et percussit sol super caput Ionae, et
aestuabat: et petivit animae suae ut moreretur, et dixit: Melius est
mihi mori quam vivere. 9 Et dixit Dominus ad Ionam: Putasne bene
irasceris tu super hedera? Et dixi: Bene irascor ego usque ad mortem.
10 Et dixit Dominus: Tu doles super hederam in qua non laborasti,
neque fecisti ut cresceret: quae sub una nocte nata est, et sub una
nocte periit: 11 et ego non parcam Ninive, civitati magnae, in qua
sunt plus quam centum viginti millia hominum qui nesciunt quid sit
inter dexteram et sinistram suam, et iumenta multa?

Simple theme. Theme images by caracterdesign. Powered by Blogger.